Gaudeamus Igitur

Kohteesta Digiwiki
Siirry navigaatioon Siirry hakuun

Lakituksessa lauletaan säkeistöt 1 ja 4


<lyrics> Gaudeamus igitur Iuvenes dum sumus. Post iucundam iuventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus.

Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite in inferos Hos si vis videre.

Vita nostra brevis est Brevi finietur. Venit mors velociter Rapit nos atrociter Nemini parcetur.

Vivat academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet; Vivant membra quaelibent; Semper sint in flores.

Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant et mulieres Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae.

Vivat et res publica et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas Quae nos hic protegit.

Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores.

Quis confluxus hodie Academicorum? E longinquo convenerunt, Protinusque successerunt In commune forum.

Vivat nostra societas, Vivant studiosi; Crescat una veritas Floreat fraternitas Patriae prosperitas.

Alma Mater floreat, Quae nos educavit; Caros et commilitones, Dissitas in regiones Sparsos, congregavit </lyrics>