UrhoMatti:De Brevitae Vitae

DigiWiki

Loikkaa: valikkoon, hakuun

Usein lauletaan vain 1., 4., 5. ja 7. säkeistö.


:,: Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus! :,:
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
:,: nos habebit humus :,:

:,: Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere? :,:
Vadite ad superos, transite ad inferos
:,: ubi iam fuere :,:

:,: Vita nostra brevis est, brevi finietur :,:
Venit mors velociter, rapit nos atrociter
:,: nemini parcetur :,:

:,: Vivant academia, vivant professores! :,:
Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet
:,: semper sint in flore! :,:

:,: Vivant omnes virgines, faciles formosae! :,:
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
:,: bonae, laboriosae! :,:

:,: Vivat et res publica, et qui illam regit! :,:
Vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
:,: quae nos hic protegit! :,:

:,: Pereat tristitia, pereant osores! :,:
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
:,: atque irrisores! :,:

:,: Vivat nostra societas, vivant studiosi! :,:
Crescat una veritas, floreat fraternitas,
:,: patriae prosperitas! :,:

:,: Alma Mater floreat, quae nos educavit! :,:
Caros et commiliones, dissitas in regiones
:,: sparsos, congregavit :,:

Henkilökohtaiset työkalut